|
Beatissime Pater,
Robertus Maloney, Superior Generalis Congregationis Missionis necnon
Puellarum Caritatis, humiliter exponit:
In pluribus dioecesibus erecta reperitur pia quedam Consociatio Immaculatae
Conceptionis a Sacro Numismate, vulgo dicta: Association de la Medaille
Miraculeuse, eius finis et statuta approbata seu confirmata sunt a Papa
Pio X, die 8 julii, 1909. Finis et statuta nuper renovata huius consociationis
quae nunc ad novam approbationem proponuntur sunt:
Art. 1. De Origine Devotionis
Consociatio Immaculatae Virgine a Sacro Numismate exstat sicuti vivens
et perenne mnemosynon manifestationis Immaculatae Virginis Mariae, anni
1830, cuius festum quotannis agitur die 27 novembris; qua in manifestatione
eadem Virgo numismatis ipsius exemplar ostendit, quod mox, in universum
terrarum orbem diffusum, a populis "miraculosum" appellatur,
ob prodigia quae per illud quotidie divinitus patrata feruntur.
Art. 2. De Fine Consociationis
Consociatio propositum sibi finem habet, Mariam sine originali labe
conceptam debito recolendi, necnon secundum nuntium numismatis sacrae:
sanctificatio propria et formatio integralis in vita christiana et apostolatus
caritatis praesertim magis derelictis. Eius sacrum numisma est, symbolo
quod praefert et virtute qua pollet, exemplar simul et adjumentum ad
hoc praebens.
Art 3. De Regimine
§1. Per concessionem apostolicam, haec consociatio est sub auctoritatie
unius directoris generalis, qui est Superior Generalis Congregationis
Missionis necnon Puellarum Caritatis. (AAS, I, 1909, 669-671)
§2. Director nationalis designatur a Directore Generali ad territorium a
Directore Generali determinatum.
§3. The Diocesan Advisor
A Diocesan Advisor proposed by the National Director is appointed by
a diocesan bishop to animate the Association in his particular church
and works under the authority of the National Director.
Art. 4. De Sociis
§1. Omnes Christifideles huius consociationis socii generales et
eius privilegiorum participes effici possunt. Socii generales sunt personae
qui portant sacrum Numisma a sacerdote benedictum. Dignum est quod ferant
Numisma a collo pendens supra pectus. Laudabile est quod personae recipiant
Numisma benedictum a sacerdote et impositum sive a sacerdote sive a laico
deputato, iuxta ritum a Congregatione pro Culto Divino approbatum. Hic
Ritus cum impositione Numismatis tamen non requiritur ut persona fiat
Consociationis socius generalis.
§2. Socii particulares sunt personae qui registrati sunt in Consociatione.
Criteria requisita ut persona fit Consociationis socius particularis determinantur
Statutis particularibus Consociationis.
Art. 5. De Statutis particularis
Statuta particularia Consociationis proponuntur a directore nationali
et approbantur a Directore Generali.
Art. 6. De Gratiis spirituales
Socii Consociationis Immaculatae Conceptionis a Sacro Numismate gaudent
indulgentias concessas in perpetuum iuxta rescriptum Penitentiariae Apostolicae
habitum die 27 octobris 1995:
1. die inscriptionis in Consociationem,
2. die liturgicae celebrationis Manifestationis B. Mariae Virginis a
Sacro Numismate,
3. die liturgicae celebrationis Deiparae Virginis Reginae,
4. die liturgicae celebrationis S. Catharinae Labouré,
5. die liturgicae celebrationis S. Vincentii a Paulo, ac
6. die anniversaria institutionis consociationis.
Art. 7. De Festo Principe
Princeps Consociationis festum est dies 27 novembris, quo manifestationis
Immaculatae Virginis Mariae a Sacro Numismate recolitur.
Art 8. Exhoratio
Socii, conscii quod Maria "in coelis assumpta salutiferum __ munus
non deposuit, sed multiplici intercessione sua pergit in aeternae salutis
donis nobis conciliandis" (LG, n. 62), saepe saepius repetere student
invocationem sacro numismati inscriptam: "O Maria, sine labe concepta,
ora pro nobis ad te recurrentibus." Meminerint tamen "veram
devotionem neque in sterili et transitorio affectu, neque in vana quadam
credulitate consistere, sed a vera fide procedere, qua ad Dei Genitricis
excellentiam agnoscendam adducimur, et ad filialem erga Matrem nostram
amorem eiusque virtutum imitationem excitamur" (LG, n. 67).
Retour vers le haut.
|